

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 6: Versus 40
Per centenos et quinquagenos.Per quinquaginta jubilaei requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis.Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis, qui per studium abstinentiae, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt.Ideo alii quinquageni, alii centeni, quia requiescitur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in mente.